- CELLA Suppositoria
- CELLA Suppositoriaoccurrit apud Vopisc. in Carino, c. 17. Balneis ita frigidis usus est, ur solent esse cellae suppositoriae, frigidariis semper nivalibus: nec alibi usquam. Salmas. Tepidariam interpretatur sicque dictam a Vopisco vult, quod hae, Frigidariis connexae et suppositae essent, utpote quae exeuntem e frigidaria aquam exciperent. Nam de piscina seu δεξαμενῇ aqua per frigidariam cellam, primum, deinde per Tepidariam, influebar in Caldariam. Vult itaque, Carinum balneis, h. e. caldariis usum esse non plus calidis, quam solebant esse Cellae Tepidariae; Tepidariis vero ita frigidis, ut vulgi esse consueverant Frigidariae: at Frigidariis semper nivalibus. Vide cum Not. ad locum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.